Community Links

Exercitum Hannibalis transeuntem Appenninum impediebat ferox tempestas: magnus imber vento mixtus oppugnabat capita militum, qui verebantur ut tantam vim frigoris ferre possent. Duos dies eo loco sicut obsessi manserunt. Multi homines mortui sunt, multa animalia: etiam perierunt septem elephanti ex iis qui semper adhuc superaverant. Imber vento mixtus oppugnabat capita militum.